- MONS Pensatus
- MONS PensatusMonpesat, castrum Galliae, a Cruce signatis vastatum, in Cadurcis. Sic autem dictum est a voce pensare,seu peser, eo quod simile esset rei alicui in statera supensae et lancem, in qua appenditur implentis, quae sensim ab imo crescit in sublime. Item in Volcis Arecomicis, non procul a Nemauso. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.